NOMI

NOMI
NOMI
Graece Νόμοι, in Poesi, carmina dicuntur; versibus enim constabant Νόμοι κιθαρώδικοὶ et Νόμοι ἀυλητικοὶ. Hinc, qui eorum auctores fuêre, Poetas exstitisse certum est. Plut. de Music. Ὅτι δὲ οἱ Κιθαρωδικοὶ νόμοι οἱ πάλαι, ἐξ ἐπῶν συνίςαντο, Τιμόθεος ἐδήλωσε τοὺς γοῦν πρώτους νόμους ἐν ἔτεσι διαμιγνύων, διθυραμβικὴν λέξιν ἦδεν, ὅπως μὴ ἐυθὺς παραφανῇ παρανομῶν εἰς τὴν ἀρχαίαν Μουσικὴν. Terpander enim antiquissimus Nomorum Citharoedicorum auctor, nomos suos versibus Homericis composuit, quibus modulos addebat: idem quoque faciebat de Homeri versibus, ut idem Plut. refert, Καὶ γὰρ τέρπανδρον ἔφη κιθαρῳδικῶν ποιητὴν ὄντα νόμων, κατὰ τὸν νόμον ἕκαςον τοῖς ἑαυτοῦ καὶ τοῖς Ἱομήρον μέλη περιτιθέντα ἄδειν ἐν τοῖς ἀγῶσιν, ἀποφῆναι δὲ τοῦτον λέγει ὀνόματα πρῶτον τοῖς κιθαρῳδικοῖς νόμοις. Post Terpandrum Phrynis Mitylenaeus, aliquid circa rationem horum Nomorum immutavit, non tamen omnia. Nam τὸ ἑξάμετρον τὸ λελυμένῳ coniunxit, et
numerum chordarum auxit. Timotheus autem eam totam fere invertit et ad numeros lege solutos Dithyramborum deflexit. Steph. in voce Μίλητος, καὶ Τιμόθεος κιθαρῳδὸς, ὃς ἐποίησε νόμων κιθαρῳδικῶν βίβλους ὀκτωκαίδεκα εἰς ἐπῶν ὀκτακιχιλίων τὸν ἀριθμὸν καὶ προνόμια ἄλλων χίλια κτλ. Qui omnes cum Poetae simul et Citharoedi fuerint, patet, Νόμον in Poesi, quam Μελικὴν vocant, nihil esse aliud, quam carmen vel canticum, in honorem Deorum alicuius compositum, musicis modulis instructum, quod ad citharam vel tibiam cantabatur. Unde inter cantica, in Deorum laudem composita, ὓμνον πρωσῴδιον, παιᾶνα, Νόμον, aliaque refert Proclus in excerptis χρηςομαθείας, apud Photium. sic apud Philostratum in Hippodromo, Λυρικοὶ νόμοι, sunt cantiones vel carmina, ad lyram cani solita. Et Sueton. in Nerone c. 20. Ac ne concussô quidem, inquit, repente motu terrae theatrô, ante cantare destitit, quam inchoatum absolveret nomon, i. e. canticum. Graeci Grammatici, Νόμους, τὰ κιθαρῳδούμενα exponunt. Ut enim μέλος et melicum carmen significat et modulos melici carminis, sic et Νόμος; nam et τὸ κιθαρῳδούμενον denotat et modum τῆς κιθαρῳδίας. quemadmodum μελοποιεῖν, non tantum carmen est vel μέλος componere, sed etiam carmen compositum modis temperare et musicis notis expedire etc. Salmas. ad Iul. Gapitolin. in Pio. c. 7. Uti autem Comoedi ac Tragoedi actores fabulas, quales a Poetis acceperant, agebant, nihil iis de suo addentes: ita Lyroedi quoque ac Citharoedi Nomos et Cantica, quae Poeta Lyricus aut Dithyrambicus ipsis composuerat, sicut erant ab Auctore facta, ad citharam vel lyram decantabant. Comoedia quippe et tragoedia integrum carmen, quod initium habebat et finem: Nemi quoque Citharoedici et omnia cantica Lyrica, cuiuscumque tituli et argumenti essent, perfecta habebantur initiô et fine. At qui Epica poemata rhapsodiabant, quia per partes ea sumebant cantillanda, quibus nec finis esset, et initium aliunde saepe penderet, ut perfecti operis haberent imaginem, iis plerumque de suo finem aliquem aut principium accommodabant et adsuebant. Unde Ῥαψῳδοὺς exordia
saepe a Iove sumpsisse, dicit Pindarus, qua de re vide infra, et Salmas. ad Solin. p. 866. adde quae supra dicta, voce Modi.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • Nomi — may refer to: Klaus Nomi The Nomi Song, a documentary about Klaus Nomi Nomi, a French pornographic actress Nomi Ruiz, a singer in the band Hercules and Love Affair Nomi, Ishikawa, city in Ishikawa Prefecture in Japan Nomi, a municipality in… …   Wikipedia

  • Nomi — Nomi …   Wikipedia Español

  • Nomi — bezeichnet: Klaus Nomi (1944–1983), ein im Bereich der Popmusik tätiger Countertenor Nomi (Ishikawa), eine Stadt in der japanischen Präfektur Ishikawa Nōmi Matsudaira, eine Zweigfamilie der Matsudaira Nomi (Trentino), eine Gemeinde im Trentino in …   Deutsch Wikipedia

  • nomi — v. nomo . Trimis de LauraGellner, 13.09.2007. Sursa: DN …   Dicționar Român

  • Nomi (TN) — Infobox CityIT img coa = official name = Nomi name = Nomi region = Trentino Alto Adige/Südtirol province = Trento (TN) elevation m = area total km2 = 6.5 population as of = Dec. 2004 population total = 1298 population density km2 = 200 timezone …   Wikipedia

  • Nomi — Cette page d’homonymie répertorie les différents sujets et articles partageant un même nom. Nomi, une commune italienne située dans la province autonome de Trente. Nomi, une ville japonaise située dans la préfecture d Ishikawa. Nomi, le… …   Wikipédia en Français

  • Nomi — Original name in latin Nomi Name in other language Nomi, nomi State code IT Continent/City Europe/Rome longitude 45.9286 latitude 11.07188 altitude 179 Population 1286 Date 2012 02 15 …   Cities with a population over 1000 database

  • nomi — ig·nomi·ny; …   English syllables

  • Nomi Ruiz — performing with Hercules and Love Affair Background information Genres Disco House Dance P …   Wikipedia

  • Nomi (Ishikawa) — Nomi shi 能美市 …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”